SIBYLLAE

SIBYLLAE
SIBYLLAE
vatiae fuêre, et numerantur a Clem. Alexand. Varrone, aliisque, de quarum nominibus postea videbimus. Unde vero Sibyllae nomen provenerit, Graeci suô more admodum nugantur. Quibusdam quasi Σιὸς βουλὴ, Iovis consilium dici. videtur, Laconum more, Σιὸς posicô pro Διός, ut Sibylla quidem tamquam Θεοβούλη sit dicta. Salmas. diminutivum esse existimat a Σίβη, Σιβυλλα; sicut ab Ἥρη ἥρυλλα, σηκὸς σήκυλλα, de quo Hesych. Quid autem si
vox sit Orientalis, a sabal, Sebula, tamquam si portatricem dicas, sive quae habeat incolam Pythium, quales etiam faridicae feminae ἐγταςτρίμυθοι dicuntur. Antiquissima certe Sibylla Sambethe, quae Chaldaea aliis, aliis Hebraea, dicebatur Saba, unde Bacchus quoque oriundus est. Ab hâc, ut loquitur Hermeas philosophus, omnes mulieres τὸν μαντικὸν ἑλοῦ???αι βίον dictae fuêre Sibyllae. Ceterum Sibyllae decem numerô fuisse perhibentur. Prima ex Persia orinnda, Sambethe dicta, quae quibusdam Berosi filia, aliis Iudaeâ gente, creditur. Huius meminit Nicanor, qui res gestas Alexand. Max. descripsit; Illi tribuuntur vaticinia de Christo, de regnorum mutationibus. Secunda, Libyca, cuius Euripides meminit in Lamiae prologo, eique adscribuntur vaticinia de Christi miraculis, quod surdi audirum, caeci visum, claudi incessum receperint, mortui quoque feurint revocati in vitam. Tertia, Delphica, cuius mentionem fecit Chriysippus, eo librô quem de divinatione in lucem dedit, et in Annalibus suis, nominavit Piso. Creditur vixisse ante bellum Troianum, adeoque Delphis nata. Aliô nomine Arthemis audit. Nonnulli eandem esse volunt Delphicam, Erythraeam, Siculam, Samiam, Rhodiam, quod his in locis fequenter versata sit, sed proprium eius nomen fuisse Herophilen. Cum esset adolescentula adhuc, νεωκόρον egit in templo Apllinis τȏυ Σμινθεως, ut Peucerus notat, et somnia, quae in Hecates remplo excubantibus obiciebautur, explanavit. Dicitur et Delphis saxum quoddam conscendisse, atque inde Μαινομένην, καὶ ἐκ τȏυ Θεοῦ κάτοχον oracula proclamâsse, cui quidem inde saxi Herophilaei appellatio inhaesit. In Troade tandem non procul ab Ida monte in nemore τȏυ Σμινθέως eam sepultam, ex epitaphio columnae lapideae inciso observatum tandem scribit Pausan. l. 1. Huius haud paucos versu Iliadi suae inseruisse Homerus creditur. An eadem cum illa, quam Daphnen, Tiresiae filiam, Diodor. Sic l. 4. c. 6. vocat? Celebiatur eius vaticinium de colaphis Crhisto Domino impingendis in passione, de sputis, de felle et aceto in potum dando, crediturque ut dictum, Homerus plurimos eius versus operi inseruisse. Quarta, Cumaea, cuius meminit Naevius, teste Varrone, in libris belli Punici, sicut et Piso in Annalibus. Hanc refert Lactantius l. 1. c. 6. ex Varrone, 9. oraculorum volumina obtulisse Tarquinio Prisco, et pro eis postulâsse Philippicos trecentos, quos cum Rex, pretii magnitudine deterritus, solvere reculâsset, crematis 3. reliqua eam retulisse ad regem postulatô eôdem pretiô, tum vero multo magis existimâsse regem insantre mulierem, ideoque rursus
alia 3. volumina ultricibus dedisse flammis, et nihilominus in pretio perstirisse; tandem vero admiratione ductum Tatquinium, inspectos libros residuos trecentis illis aureis sibi retinuisse, et arceae lapideae inclusisse in templo, Iovis Capitolini sepositos et asservatos ad Cornel. usque Syllam, quo tempore Capitolium simul cum illis flagravit Suetonius vero vult usque ad Augustum mansisse incolume hos libros, et sub basi Palatini Apollinis, cum Martiorum vatum et Bagoes Nymphae carminibus conditos sterisse, cundemque Monarcham Sibyllinorum librorum habuisse delectum, exustis illis, qui nothi videbantur, reservatis genuinis. Meminit huius et Martyr Iustinus in Gentium admonitorio, ubi dicit, eam vaticinatam de Salvatoris adventu, et eius operibus. Quinta, Erythraea, quam suam vocat civem Apollodorus Erythraeus, Dionysius vero Nympham fatidicam l. 1. Est autem Erythra Ioniae urbs maritima Ptolemaeo, quae Stephano etiam Κνωπούπολις dicitur. Eam ferunt vaticinatam Graecis, esse perituram Troiam, et Homerum mendacia scripturum. Constantin. Magnus Imper. in oratione quam Euseb. libris de vitâ Constamini â se editis adivinxit, recitat huius oraculum de adventu Christi, sed dubiâ profecto side, initialibus carminum literis prae se ferentibus haec verba: ΙΗΣΟΥΣ ΧΡΙΣΤΟΣ ΘΕΟΥ ΥΙΟΣ ΣΩΤΗΠ. Asserit idem M. Tullium Ciceronem Sibyllinam hanc Acrostiohidem carminibus Latinis inclusisse. Interim scribit Augustin. l. 18. de Civ. Dei. c. 23. eandem se Acrostichidem legisse inter Graeca Erythraeae carmina, quae ipsi exhibuit Flaccianus Africae Proconsul. Sexta Sibylla, Samia fuit, de qua mentionem facit Eratosthenes in Annalibus. Illi cognomen fuit Φυτὼ, diciturque varicinata de Christo insidente Asello, et Hierosolymam ingresso. Septima, Cumana, propriô nomine Amalthaea, Erophyle, et Demophile, quam aliqui cum Cumaea eandem faciunt. Celebrantur eius versus, quibus per numeros exprimitur nomen Iesu. Octava, Hellespontiaca, nata in agro Troiano, vico Marmissâ, quam scripsit Heraclides Cyri temporibus fuisse. Illi defertur vaticinium de Christi doctrina; quodque legem completurus esset, non violaturus. Nona, Phrygia, quae Ancyrae vaticinata est cum de aliis rebus, tum de morte Christi, scindendum esse tum templi velum, mediô die suborituras tenebras, ipsumque adeo triduanô somniô fata mortalia peracturum. Decima, Tiburtina, Tibure oriunda, quod est oppid. Italiae. Nomine proprio Albunca dicebatur, quam ut Deam coluerunt Tiburtini, iuxta Anienis rigpas. Haec Christi resurrectionem, assumptionemque praedixisse legitur. Plura de Sibyllis lege apud Pausan. in Achaicis. Iustin. Martyr. in Paraen. ad Gent. Celm. l. 1. et 4. Strom. Euseb. in Chron. et Hist. Sozomen. Hist. l. 2. c. 1. Nicephor. l. 8. c. 9. Lactant. Firm. l. 1. advers. Gent. c. 6. Ioh. Boccat. de Femin. illusir. Onuphr. Panvinium, Blondellum, Casaubonum Exercit. 1. contra Baronium. Sect. 10. c. 11. Erasmum Schmidium Dissert. de Sibyllis, Barthium Adversar. l. 9. c. 11. Addo hîc, quod inter eas Cumaea inprimis celebris, cuius tres libri a Tarquinio empti, ut quibus Urbis fata conscripta, diligentissime, utpote primarium Imperii arcanum Romae asservati, et primum II. Virûm, dein X Virûm fidei concrediti (quorum etiam illud munus crat, Carmina ista adire atque inspicere, si quando aut praesenti damnô aut ingruentis periculi metu Resp. turbaretur) incudiô periêre, Sullanis temporibus. Cui
iacturae reparandae paulo post missi, qui Carmina Sibyllina, ubi essent, conquirerent, Romamque conferrent, et quaesita Samo, Ilio, Erythris, per Africam etiam atque Siciliam et Italicas Colonias, ac notioni Quindecim virûm (quinque etenim alios Decemviris Sulla adiecerat) subiecta.
Ex iis, quae Romana Fata continebant, tribus itidem libris, ut Cumanae, descripta et religiose habita, teliquis promiscuo usui permissis, quae octo libris comprehensa, et plurimorum in manibus verlantia, Stiliconis vim effugêre, cum iusu illius tres isti libri, fortunam Urbis Populique complexi, abolerentur: de quorum ingenuitate egregie disserentem vide Tob. Pfannerum Sysiem. Theol. Gentil. purior. c. 1. §. 14. Adde Salmas. ad Solin. p. 75. et seqq. qui primum Augustum libros Sibyllinos condidisse duobus forusis auratis, sub Apollinis Palatini basi; cuius incendiô pene fuerint consumpti, tempore Iuliani Apostatae, ex Suetonio et Ammiano, inter alia, observat. Quia vero carmina huiusmodi a priscis Christianis, piâ quâdam fraude, Genrilibus ad meliorem religionem facilius verrendis, excogitata, conficta et supposita, plurimi arbitrabantur, hinc Christianos iam suo aevo a quibusdam Sibylustarum nomine noratos irrisosque fuisse, ut qui Sibyllam prophetidem existimârint, norat Origenes contra Celsum l. 5. n. 15. Vide quoque supra Liber, it. Quindecimviri. Addo hîc saltem, cum alias fere semper Carmina Sibyllina, quae tantae venerationi apud veteres Romanos esse diximus, solum indicarent, quid faciendum, si aut seditio, aut calamitas aut prodigium, aut quaedam magna consternatio ac timor, aut aliud aliquid huiusce naturae ad ea consulenda Senatum vel Caesares impulisset, uti ex Dionysio Halicarn. l. 4. patet: a Caesare apud Plut. et Maxentio apud Zosium l. 2. per XV. viors adita etiam de rebus futuris praedictiones edidisse: manifestô fraudis et νοθείας indiciô, qua de re supra diximus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • Sibyllae — SIBYLLAE, arum, Gr. Σίβυλλαι, ων. 1 §. Namen. Solchen wollen einige, wiewohl sehr gezwungen, aus dem ebräischen Kibbel, er hat empfangen, herholen, weil diese Frauenspersonen ihre Wissenschaft des Zukünftigen von Gotte empfangen hätten. Neander… …   Gründliches mythologisches Lexikon

  • SIBYLLAE Antrum — vide Antrum Sibyllae …   Hofmann J. Lexicon universale

  • SIBYLLAE Vallis — apud Cumas, ubi linum optimum, Plinio l. 19. c. 1. Cumanum …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ANTRUM Sibyllae — vulgo Grotta Della Sibilla, locus celebratissimus Campaniae, ubi Sibylla Cumana habitavit, in antro, intra durissimum saxum interius mire excavato, apud Avernum lacum, inter Baias, Cumas et Puteolos, ad 2. et 3. mill. pass …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Simoun (anime) — Infobox animanga/Header name = Simoun caption = Screenshot from the anime s opening sequence ja name = シムーン ja name trans = Shimūn genre = Drama, Steampunk, YuriInfobox animanga/Anime title = director = Junji Nishimura studio = flagicon|Japan… …   Wikipedia

  • Simoun (anime) — Simoun シムーン (Shimūn) Genre drame, science fiction, yuri Anime japonais : Simoun Réalisateur(s) Junji Nishimura Studio d’animation …   Wikipédia en Français

  • Simoun (fictional aircraft) — nihongo|Simoun|シムーン|Shimūn are fictional aircraft featured in the eponymous anime series by Studio Deen and its manga adaptations. The Simoun are considered sacred objects in the Tempus Spatium faith because of their ability to conjure powerful… …   Wikipedia

  • Sibyl — The word sibyl probably comes (via Latin) from the Greek word sibylla , meaning prophetess. (Other schools of thought suggest that the word may have come from Arabic.) The earlier oracular seeresses known as the sibyls of antiquity, who… …   Wikipedia

  • CUMAEA Sibylla — dicta Italica, qui ain Italia vaticinata, e Cimmeriis oriunda, locô prope Cumas Italiae. Post Troiam captam vixit, si Virgilio fides, qui illam Deiphobem vocat l. 6. Aen. v. 36. Lactant. Firm. div. Instit. l. 1. c. 6. Onuph. de Sybillis, Cumana,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • HYDASPES vel HYSTASPES — HYDASPES, vel HYSTASPES celebris prisco aevo vates, Iustino, Clementi Alex. et Lactant. non minoris ac Hermes Trismegistus, ac Sibyllae, aestimatus. E quibusIustinus non tim vit asserere, malorum daemonum machmamentis effectum esse, ut mortis… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”